# Institutio Oratoria 5.13.8-14

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.13.8 to 5.13.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.13.8

testes erunt, multa in eos dicere licet; chirographum, de similitudine litterarum disseremus. utique nihil erit peius quam confessio. ultima est actionis controversia, cum defendendi negandive non est locus, id est translatio. Atqui quaedam sunt, quae neque negari neque defendi neque transferri possunt. adulterii rea est quae, cum anno vidua fuisset, enixa est; lis non erit. quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum: siquidem est id, de quo iudex pronuntiaturus est. at si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat; tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam. debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere. videndum etiam, simul nobis plura aggredienda sint an amolienda singula. plura simul invadimus, si aut tam infirma sunt, ut pariter impelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis non expediat; tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est. interim , si resolvere ex parte diversa dicta difficilius erit, nostra argumenta cum adversariorum argumentis conferemus, si modo haec ut valentiora videantur effici poterit. quae vero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas. urgent universa; at si singula quaeque dissolveris, iam illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent. itaque propositio quoque secundum hanc utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur universa. nam interim quod pluribus collegit adversarius, sat est semel proponere; ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum negemus, quia non, quisquis causam faciendi sceleris habuit, et fecerit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
