# Institutio Oratoria 5.14.10-11

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.14.10 to 5.14.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.14.10

in tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur: anima immortalis est. nam quidquid ex se ipso movetur, immortale est; anima autem ex se ipsa movetur, immortalis igitur est anima. hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus. nam et hae primam habent propositionem: sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem occidit, caedis tenetur, deinde rationem; (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
