Latin
5.14.7 to 5.14.8
Quintilian, Institutio Oratoria 5.14.7-8
Not analysed yet
quibus subiiciuntur. sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: melius gubernantur ea, quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur. hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere. hoc ego totum cum sua ratione unum puto; alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur. adsumptionem deinde ponit: nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem; de quo idem quod supra dico.