Latin
Book 5, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 5.2.2
Not analysed yet
confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit. vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.