# Institutio Oratoria 5.4.2

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 5, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.4.2

quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis. nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa; sive iam erit habitat, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus, incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat. an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrinque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
