# Institutio Oratoria 5.6.5

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 5, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.6.5

quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse. quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
