Latin
5.7.12 to 5.7.15
Quintilian, Institutio Oratoria 5.7.12-15
Not analysed yet
qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium. explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint. quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere; multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur. nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior. eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.