# Institutio Oratoria 5.7.29-31

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.7.29 to 5.7.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.7.29

illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se parum consentiat, a teste dicatur; interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu fieri solet, etiam ratione perducet. extra causam quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur. sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testis saepe respondet, eique praecipue vulgo favetur; tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
