Latin
5.9.1 to 5.9.4
Quintilian, Institutio Oratoria 5.9.1-4
Not analysed yet
omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur; altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent. dividuntur autem in has duas primas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria sunt, alia quae non necessaria. Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est. id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in causis posito non est lis facti. hoc genus per omnia tempora perpendi solet.