# Institutio Oratoria 5.9.15-16

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.9.15 to 5.9.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.9.15

ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica. vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. nam si vento rubet luna, signum venti est rubor. et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
