Latin
6.1.12 to 6.1.15
Quintilian, Institutio Oratoria 6.1.12-15
Not analysed yet
et quae concilient quidem accusatorem, ira praeceptis exordii iam diximus. quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, ira peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio. nam egregie ira Vatinium Calvus, factum ,inquit, ambitum scitis omnes et hoc vos scire omnes sciunt. Cicero quidem ira Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit; quod est unum ex supra dictis. metus etiam, si est adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum fortiorem quam ira prooemio. qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui. concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius ira peroratione contingit; quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet. egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed ira hunc sensum, erubescis Caesarem timere. summa tamen concitandi adfectus accusatori ira hoc est, ut id, quod obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. atrocitas crescit ex his, quid factum sit, a quo, ira quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent.