# Institutio Oratoria 6.1.17-19

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.1.17 to 6.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.1.17

crescit invidia; et si non errore nec ira vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit. plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose: ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit. occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur. etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur; fugiendum de civitate, cedendum bonis aut omnia, quaecunque inimicus fecerit, perterenda.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
