# Institutio Oratoria 6.1.20

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.1.20

sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare. cuius loci est etiam occupare, quae dicturum facturumve adversarium putes. nam et cautiores ad custodiam suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova: ut Servium Sulpicium Messala contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius discrimen obiiciatur sibi, praemonet. nec non ab Aeschine, quali sit usurus Demosthenes actione, praedictum est. docendi quoque interim iudices, quid rogantibus respondere debeant; quod est unum repetitionis genus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
