Latin
6.1.21 to 6.1.23
Quintilian, Institutio Oratoria 6.1.21-23
Not analysed yet
periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. hoc ,quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio. commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur; praecipue bonitas, humanitas, misericordia. iustius enim tum petere ea quisque videtur a iudice, quae aliis ipse praestiterit. referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, ad memoriam posteritatis. plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. haec petentur aut ex iis, quae passus est reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent; quae et ipsa duplicantur, cum dicimus ex qua illi fortuna et ira quam recidendum sit.