# Institutio Oratoria 6.1.50

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.1.50

sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: nihil vobis minus deest, quam de quo contenditis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
