# Institutio Oratoria 6.1.51-55

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.1.51 to 6.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.1.51

omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam videntur ira prooemio atque ira epilogo sedem habere, ira quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet. nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tum est commovendum theatrum. cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, plodite . in aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent; cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur. ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut ira Verrem Cicero fecit. nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit. sunt , qui hos μερικοὺς ἐπιλόγους vocent, quo partitam perorationem significant. mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
