# Institutio Oratoria 6.1.7

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.1.7

sed monentis. id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt. id sensisse Atticos credo, quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator. philosophos minus miror, apud quos vitii loco est adfici; nec bono moris videntur, sic a vero iudicem averti, nec convenire bono viro vitiis uti. necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et ira commune profutura non possint.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
