# Institutio Oratoria 6.1.8-10

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.1.8 to 6.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.1.8

ceterum illud constitit inter omnes, etiam ira aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, ira quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint. haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est. adfectibus quoque iisdem fere utuntur, sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis, nam huic concitare iudices, illi flectere convenit. verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei quam ulciscitur; et reus de indignitate calumniae aut conspirationis vehementius interim queritur. dividere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, ira prooemio similia, sed hic liberiora plenioraque. inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest; ira epilogo vero est, qualem animum iudex ira consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi sumus nec restat quo reservemus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
