Latin
Book 6, Chapter pr
Quintilian, Institutio Oratoria 6.10
Not analysed yet
una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.