Latin
6.2.11 to 6.2.13
Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.11-13
Not analysed yet
nam cum ex illo ethico loco nihil non ab oratore tractetur, quidquid de honestis et utilibus, denique faciendis et non faciendis dicitur, Ἦθος vocari potest. quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putauerunt, nec abnuo esse ista in hac parte; sed non concedo ut sola sint. quin illud adhuc adiicio, πάθος atque Ἦθος esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor πάθος caritas Ἦθος interdum diversa inter se, sicut in epilogis, nam quae πάθος concitavit, Ἦθος solet mitigare. proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur. Ἦθος quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.