Latin
6.2.21 to 6.2.22
Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.21-22
Not analysed yet
quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera invidiosum facit. hoc autem hominis, illud rei est; in quo et plus habet operis oratio. nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium; quaedam efficienda sunt. id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est apud Virgilium: O felix una ante alias Priameïa virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori— (quam miser enim casus Andromachae, si comparata ei felix Polyxena);