# Institutio Oratoria 6.2.24-25

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.2.24 to 6.2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.2.24

namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum. haec est illa, quae δείνωσις vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio; qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit. quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. summa enim,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
