Latin
Book 6, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.26
Not analysed yet
quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? quare in iis,