Latin
6.2.4 to 6.2.6
Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.4-6
Not analysed yet
atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat. ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id quod volunt credunt quoque. nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant; et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus; aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur.