Latin
Book 6, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.104
Not analysed yet
eamque sic finit: urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat. cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem. paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. risus erunt, quicunque haec faciet orator.