# Institutio Oratoria 6.3.106-111

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.3.106 to 6.3.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.106

quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet. ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret. nam est eadem omnium bene dictorum. verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri. nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi; ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμὸς ille reddens Athenarum proprium saporem. ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium. et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud Caesarem, qui nihil soles oblivisci nisi iniurias; et contumeliosi, quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare, habeo , quem fugiam; quem sequar, non habeo; et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, nec grave mortem accidere viro forti posse nec inmaturam consulari neque miseram sapienti. quae omnia sunt optime dicta; sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant, non video. quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum; et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere; etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis. erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
