Latin
Book 6, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.112
Not analysed yet
etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. haec ,quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.