Latin
6.3.13 to 6.3.17
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.13-17
Not analysed yet
occasio vero et in rebus est cuius est tanta vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis aliquid dixerit prior. sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando. accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus. oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata. nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem. quin illae ipsae (dicta sunt ac vocantur), quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est. pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. venustum esse,