Latin
Book 6, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.19
Not analysed yet
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim. facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.