# Institutio Oratoria 6.3.26-27

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.3.26 to 6.3.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.26

idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit; in quibus est quidem summa gratia, sed maior, cum captare risum non videntur; nihil enim est iis, quae sicut salsa dicuntur, insulsius. quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit. id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
