Latin
6.3.29 to 6.3.31
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.29-31
Not analysed yet
oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. dicacitas etiam scurrilis et scenica huic personae alienissima est. obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione. nam si quando obiici potest, non in ioco exprobranda est. oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem. nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.