Latin
6.3.33 to 6.3.38
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.33-38
Not analysed yet
qui malam faciem habet, liber non est? vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus. nam adversus miseros, sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia. nam de amicis iam praeceptum est. illud non ad oratoris consilium sed ad hominis pertinet; lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. male etiam dicitur, quod in plures conuenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet. nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat. unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. nam si species omnes persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus. neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta, quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii. nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris. risus igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis, quae sunt extra posita. intra haec enim est omnis vituperatio; quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. rarum est, ut oculis subiicere contingat, ut fecit C. Iulius; qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, etiam ostendam, qualis sis. isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus. tabernae autem erant circa forum, ac scutum illud signi gratia positum. narrare ,