Latin
6.3.45 to 6.3.51
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.45-51
Not analysed yet
sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas. cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed ratio communis in partem; nihil enim quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo. at quaedam propria sunt respondentium; illa etiam atque etiam cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire; in primis ex amphibolia neque illa obscena, quae Atellani e more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate; ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret: ego quoque tibi favebo. non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur. quare paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, Isauricum: miror ,quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit. sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero ; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur. nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse. pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse. dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius venierant. quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.