Latin
6.3.56 to 6.3.62
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.56-62
Not analysed yet
praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem, nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio. acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum. in his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur; quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt. sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax, asinus albus vocabatur; et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit. ducitur et ab inanimis sicut P. Blaesius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit. quod nunc risus petendi genus frequentissimum est. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae; cuius est generis illud Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, noli ,inquit, tanquam assem elephanto des. sunt quaedam vi similia; unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo. adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutuamur. ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. et Pedo de mirmillone, qui retiarium consequebatur nec feriebat, vivum ,inquit, capere vult. iungitur amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter petenti, sic ,inquit, petis, tamquam Caesaris candidatus. Nam illud petis ambiguum est, securitas similis Quod hactenus ostendisse satis est.