# Institutio Oratoria 6.3.64

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.64

ex contrario non una species. neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, quid respondebo patri meo? dic , me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: non possum commodare, domi maneo, cum cenaculum eius perplueret. tertium adhuc illud: (nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario. et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset … necatum esse, aliquando desinet putere.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
