Latin
6.3.65 to 6.3.71
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.65-71
Not analysed yet
onerabo librum exemplis similemque iis, qui risus gratia componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum. ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem; et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, non pluit, non opus est tibi; si pluit, ipse utar. proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur; sicut in tropos quoque omnes cadit. an non plurima per hyperbolen dicuntur? quale refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse; et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. quid ironia? nonne etiam quae severissime fit, ioci prope genus est? qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam coactus querebatur, age ,inquit, aliquid et rei publicae causa. metaphora quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor, interim ,inquit, usura fruar. idem per allegorian M. Caelium, melius obiicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. emphasi A. Villius dixit, ferrum in Tuccium incidisse. figuras quoque mentis, quae σχήματα διανοίας dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. ridiculum est autem omne, quod aperte fingitur. stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus, an spectasset? fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, non ,sed in orchestra pila lusi.