# Institutio Oratoria 6.3.72-77

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.3.72 to 6.3.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.72

refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo, elevando, ridicule negavit Manius Curius; nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset: ergo ego, inquit, nunquam vici? Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem, tum ergo, cum una declamabamus, non eras natus; interim et simulata assensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere, verum est, inquit; nam hoc illam iam viginti annis audio. belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius: ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, non mehercules, inquit, hoc unquam dixi; sed dixi emere te solere. defensionem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, meum , inquit, putavi. elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, nunquam fugiens respexeris, inquit; aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus, quod sexagenarius Publiliam virginem duxisset, cras mulier erit, inquit. hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi simile, quod Cicero Curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur. sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare, dies enim, inquit, longiores sunt. et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, apparet , inquit, quam saepe accendatis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
