Latin
6.3.78 to 6.3.80
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.78-80
Not analysed yet
transtulit crimen Cassius Severus. nam cum obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, nescio ,inquit. qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse. repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut Trachalus dicenti Suelio, si hoc ita est, is in exilium, sic non est ita, redis, inquit. elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, numquid ergo illuc accedo? sic eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset, imperator ,torque me dona, malo ,inquit, te civica donare: mendacium quoque mendacio, ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: nihil ,inquit, mirum; nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus cingantur.