# Institutio Oratoria 6.3.84

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.84

superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset, rectene omnia? dicenti, recte , mortuus est?

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
