# Institutio Oratoria 6.3.91-96

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.3.91 to 6.3.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.91

est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: quid enim faceret, inquit, cum tu galeam et loricam haberes? vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit: vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus suaderet ordinare suprema iudicia. noli , inquit, facere; offendis illum. iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi? et dispensatori, qui, cum reliqua non responderent, dicebat subinde, non comedi; pane et aqua vivo, passer , redde quod debes. quae ὑπὸ τὸ ἦθος vocant. est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo , inquit, et verum est. interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: non magis, inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod Marcianus a me petiturus est. adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur: ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
