# Institutio Oratoria 6.3.97-102

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.3.97 to 6.3.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3.97

nisi si qua Ulixes intervasit Lartius; seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, felicitas est; seu ficti notis versibus similes, quae παρῳδία dicitur. et proverbia opportune aptata: ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, tollat te qui non novit. ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est: ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, non intelligo haec aenigmata. atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae. subabsurda illa constant stulti simulatione; quae, nisi fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, pransorium erit, inquit. sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, domum , inquit, vendidit. Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant: ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus , inquit, oportuit. contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obiicienti atrociora crimina accusatori, me ex te metiris, inquit. et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, et verus, inquit, domine. has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime varius. itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare esse plane necessaria. his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
