# Institutio Oratoria 6.3

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter pr. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.3

quid nunc agam? aut quem ultra esse usum mei, diis repugnantibus, credam? nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer. nonne igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare?

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
