# Institutio Oratoria 6.4.11

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 6, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.4.11

sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
