# Institutio Oratoria 6.4.12-13

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.4.12 to 6.4.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.4.12

valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur. in qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere; quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
