Latin
6.4.2 to 6.4.3
Quintilian, Institutio Oratoria 6.4.2-3
Not analysed yet
constat enim ex intentione ac depulsione, de quibus satis traditum est; quia, quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est. neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est. tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet.