Latin
Book 6, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 6.4.22
Not analysed yet
ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda; cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur. illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.