Latin
Book 6, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 6.4.8
Not analysed yet
opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri. non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam; alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum; quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus.