# Institutio Oratoria 6.5-9

Quintilian, Institutio Oratoria, 6.5 to 6.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/6.5

ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo maximos cruciatus praecipiti via effugit. mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi. sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit; qualis amorem quicunque alienus infans mereretur. illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret. quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor. minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
