# Institutio Oratoria 7.1.22-23

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.1.22 to 7.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.1.22

in factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent; ut si is, cum quo furti agitur, dicat: proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude. priora enim remitti possunt, ultimum non potest. solebam et hoc facere, ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex suasoriis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
