# Institutio Oratoria 7.1.26-29

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.1.26 to 7.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.1.26

quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret. si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui. itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem ex summa quaestione facient. non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad propria veniamus. fere enim communia generalia sunt. commune est, tyrannum occidit; proprium, patrem tyrannum occidit; mulier occidit, uxor occidit. solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut ex illa controversia, dux ., qui competitorem patrem ex suffragiis vicerat, captus est; euntes ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
